LA PASSION DU MOYEN AGE
Vous souhaitez réagir à ce message ? Créez un compte en quelques clics ou connectez-vous pour continuer.

LA PASSION DU MOYEN AGE

forum de passionnés
 
AccueilGalerieRechercherS'enregistrerConnexion
Le Deal du moment : -43%
Fire TV Stick 2021 avec télécommande ...
Voir le deal
22.99 €

 

 RAPPORT SUR L'ETAT DES BLESSURES DE PIERRE DE CAMINO (1319)

Aller en bas 
AuteurMessage
Alexis (Admin)
CONNETABLE
CONNETABLE
Alexis (Admin)


Masculin Nombre de messages : 912
Age : 51
Localisation : Finistère - Pen ar bed
Date d'inscription : 04/04/2007

RAPPORT SUR L'ETAT DES BLESSURES DE PIERRE DE CAMINO (1319) Empty
MessageSujet: RAPPORT SUR L'ETAT DES BLESSURES DE PIERRE DE CAMINO (1319)   RAPPORT SUR L'ETAT DES BLESSURES DE PIERRE DE CAMINO (1319) Icon_minitimeMer 4 Avr 2007 - 15:37

11 novembre 1319 : Rapport sur l'état des blessures de Pierre de Camino, notaire de Ganges (Hérault), suite à une tentative d'assassinat contre sa personne.

Anno Dominice Incarnationis millesimo trecentesimo decimo nono, videlicet tertio idus novembris, domino Philippo rege Francorum et Navarre regnante, ac reverendo in Christo patre domino Andrea, divina providentia Magalonensi episcopo presidente, noverint universi quod discretus vir dominus Guillelmus Fulcodii, gerens vices castellani Montisferrandi, audito et intellecto, ut dixit, narratu quorumdam fide dignorum, quod magister Petrus de Camino notarius, absque causa rationabili, letaliter hodie vulneratus fuit, in pluribus partibus sui corporis per gentes nobilis viri domini de Agantico seu curiales suos, in eodem loco de Agantico, utpote per quosdam qui, hodie in nundinis publice faciebant, nomine curie dicti nobilis, officium sergentarie, dictam villam seu nundinas incidiendo, nomine vocatos, ut dixit, Rejonum et Johannem Soladun eorum officium exercendo.
Unde cum diceretur, ratione superioritatis, quod dictus dominus Magalonensis episcopus habet in eodem loco, suum officium, correctionem et punitionem eorumdem pertinere,, accessit ad locum ubi dictus magister Petrus erat, causa videndi eundem lesum, et facere inspici medicis et surgicis, ut, secundum excessum delicti, ad correctionem et punitionem prenominatorum delatorum, si repereri possent, procederet secundum concilium judicis sui;
Et viso dicto leso seu vulnerato, de quo plus speratur de morte ipsius quam de vita, ut dictus dominus vices gerens dicebat, habuit discreto[s] viros magistros Petrum Bovis et Bertrandum de Anglariis phisicos, de quibus petiit si dictus lesus erat in periculo mortis.
Qui quidem magister Bertrandus juratus et magister Petrus Bovis dixerunt et responderunt se non vidisse seu inspexisse eundem, nec palpasse, nisi tantummodo ejus faciem.
Dixerunt etiam quod eorum palpatio nec visio prodesset quoad presens, pro eo, ut dixerunt, quis usque ad tertiam diem non posset propter palpum aliquid cognoscere in eo juxta cursum medicine.
Subsequenter vero dixerunt se vidisse urinam, juxta cujus visum indicatur ipsum non posse evadere seu curari juxta cursum medicine et eorum cognitionem, nisi Dei virtus et misericordia ejus juraverit eundem.
Subsequenter fecit ad se venire Guillelmum Vierne, surgicum de Sumena, et ab eodem exegit de veritate dicenda super predictis juramentum;
Qui suo juramento dixit ut melius potuit, abcasse et ipsum in pluribus partibus sui corporis vulneratum fuisse, videlicet in capite de talh et inter spatulas d’estoc, et in brachio cinistro de talh, et in manu cinistra de talh in duobus digitis minoribus, et manu dextra in digito medicinali, cujus digiti portaverant unciam ut dixit; et super genu suo cinistro circa duos digitos de talh, et in eadem tibia de talh, et sub pede dextro de talh;
Sic quod, suo juramento, ipsum magis judicavit, juxta ejus notitiam, ad mortem quam ad vitam, licet adhuc, ut dixit, plene cognoscere non posset.
Quod etiam dicti phisici iterato dixerunt secundum visa et narrata.
De quibus dictus dominus vices gerens castellani petiit sibi fieri publicum instrumentum.
Acta fuerunt hec in Capitulo Fratrum Minorum de Agantico, presentibus testibus nobili Raimundo de Rupe Ayneria condomino castri de Ruppe, domino Petro de Costa presbitero, Matheo Mayafredi, Matheo Capellerii et Petro Crispini de Agantico, et pluribus aliis, et magistro Pontio de Ayrolis publico dicti domini Magalonensis episcopi notario, qui de predictis notam recepit.
De cujus nota etc.


Source: "Cartulaire de Maguelone", de J. Rouquette, tome IV, Montpellier, 1923-1924, charte n° MCCCCXLII, pages 405 à 407. Original, Archives Départementales de l'Hérault, G 1128, noté registre F, folio 216 r°.

_________________
RAPPORT SUR L'ETAT DES BLESSURES DE PIERRE DE CAMINO (1319) Aideetaction
http://www.aide-et-action.org/
RAPPORT SUR L'ETAT DES BLESSURES DE PIERRE DE CAMINO (1319) _wsb_535x74_Banni$C3$A8re+Editions+du+Riez+
Revenir en haut Aller en bas
http://www.alexislorens.fr
 
RAPPORT SUR L'ETAT DES BLESSURES DE PIERRE DE CAMINO (1319)
Revenir en haut 
Page 1 sur 1

Permission de ce forum:Vous ne pouvez pas répondre aux sujets dans ce forum
LA PASSION DU MOYEN AGE :: LITTERATURE :: TEXTES D'EPOQUE-
Sauter vers:  
Ne ratez plus aucun deal !
Abonnez-vous pour recevoir par notification une sélection des meilleurs deals chaque jour.
IgnorerAutoriser